1 Chronicles 19:9
egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis; reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Quod cum audisset David, misit Joab, et omnem exercitum virorum fortium:
Cross References
2 Samuel 10:8Egressi sunt ergo filii Ammon, et direxerunt aciem ante ipsum introitum portæ: Syrus autem Soba, et Rohob, et Istob, et Maacha, seorsum erant in campo.
1 Kings 20:1Porro Benadad rex Syriæ congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus: et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eam. + 20.1 RAB. Benadad significat diabolum, qui diversos exercitus malignorum spirituum ad subvertendum populum Dei contrahit, sed per pueros principum Isræl vincitur, id est, per bonos auditores doctorum, quia quod auribus audiunt, factis implent. Antiquus hostis in fugam vertitur, omnisque suus exercitus a militibus Christi perturbatur, qui bene ducenta millia et triginta duo esse dicuntur, quia qui utriusque Testamenti scientiam perfecte tenent, et Trinitatis fidem cum gemina charitate conservant, hi apti militiæ summi regis esse comprobantur.
2 Chronicles 13:3Cumque iniisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros, et electorum quadringenta millia: Jeroboam instruxit econtra aciem octingenta millia virorum, qui et ipsi electi erant, et ad bella fortissimi.
Isaiah 28:6et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam.] + 28.6 Fortitudo revertentibus. ID. Non leguntur bella Ezechiæ, sed Dominus pro eo bellum gessit, interfectis centum et octoginta quinque millibus Assyriorum, quorum Judæi spolia collegerunt: et ad portas Jerusalem cum gaudio reversi sunt.
Joel 2:5Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium.