1 Chronicles 21:3
Responditque Joab: Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt: nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israëli?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 20:9Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quæ non debuisti facere, fecisti nobis.
Exodus 32:21Dixitque ad Aaron: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum?
Deuteronomy 1:11(Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.) + 1.11 Dominus Deus patrum vestrorum addat, etc. Docet doctores de profectu subditorum gaudere, gratias agere et semper meliora optare. Ad hunc numerum, etc. Diffinitum apud Deum. Novit qui sunt ejus qui numerat multitudinem stellarum II Tim. 2.. RAB. Vide quam observandum sit quod alibi Scriptura dicit: Fili, ne in multis sint actus tui Eccli. 11.. Verba quoque Jethro consilium dantis considera, ait enim: Audi me, et consilium dabo tibi, et erit Deus tecum Exod. 18.. Videtur significari nimis intentum animum actionibus humanis, Deo quodammodo vacuari, quo tanto fit plenior, quanto in superna et æterna liberius extenditur.
1 Samuel 2:24Nolite, filii mei: non enim est bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
2 Kings 12:7Vocavitque rex Joas Jojadam pontificem et sacerdotes, dicens eis: Quare sartatecta non instauratis templi? nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam. + 12.7 Ad instaurationem templi reddite eam, etc. ID. Dominus evangelicis doctoribus ait: Prædicate Evangelium omni creaturæ, infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate; gratis accepistis, gratis date Marc. 16..