1 Chronicles 25:5
omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu: deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 9:9(Olim in Israël sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: Venite, et eamus ad videntem. Qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns.) + 9.9 Olim in Isræl. Ut ait Beda, non historiographi, sed Esdræ verba sunt. Videns. Dicitur propheta, quia per Spiritum prænoscit futura.
1 Chronicles 21:9Et locutus est Dominus ad Gad videntem David, dicens:
2 Chronicles 35:15Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo, juxta præceptum David, et Asaph, et Heman, et Idithun prophetarum regis: janitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio: quam ob rem et fratres eorum Levitæ paraverunt eis cibos.
Isaiah 8:18Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion: + 8.18 Pueri mei, ex Deo nati. Alii Prophetæ et eorum discipuli. Legunt hoc quidam de duobus filiis Isaiæ, etc., usque ad qui in portentum sæcularis sapientiæ et superbiæ Judæorum fuerunt.