Isaiah 8:18
Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion: + 8.18 Pueri mei, ex Deo nati. Alii Prophetæ et eorum discipuli. Legunt hoc quidam de duobus filiis Isaiæ, etc., usque ad qui in portentum sæcularis sapientiæ et superbiæ Judæorum fuerunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et præstolabor eum.
Cross References
Psalms 9:11Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine. + 9.11 Sperent. AUG. Cum desinunt sperare in rebus sæculi. Aversos a sæculo, quærentes ubi figant spem, excipit cognitio nominis. Nomen scitur, cum ille cujus est nomen, noscitur. Nomen est illi Dominus, quod novit, qui libenter ei servit, vel, qui est, et ideo nemo speret in transitoriis, nihil habentibus præter, fuit, et erit. Nam quod in illis futurum est, cum venerit, fit statim præteritum, exspectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore, non tenetur cum certitudine. Quoniam non reliquisti. Fideles provocat ad laudem Propheta, respiciens beneficia præsentis temporis et futuri. 1
Isaiah 7:3Et dixit Dominus ad Isaiam: Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub, filius tuus, ad extremum aquæductus piscinæ superioris in via agri Fullonis; + 7.3 Derelictus est. A fratre suo Rabsace, qui ad Assyrios transierat, ut tradunt Hebræi. Jasub filius tuus. ID. Qui interpretatur reliquus comes et convertens, qui populus Juda de manibus duorum regum liberandus erat. In via. Ibi Rabsaces, postea ex præcepto Sennacherib, Dei populum blasphemavit.
Isaiah 8:3et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus: Accelera spolia detrahere; Festina prædari: + 8.3 Ad prophetissam. ID. Ad Spiritum sanctum a quo omnis prophetia, quæ Græce neutri generis pneuma, Hebraice feminini Ruach, Latine masculini generis est, et ideo diversis positionibus sortitur, nullius est enim. Vel ad Mariam, quam prophetissam fuisse nemo dubitat.
Isaiah 14:32Et quid respondebitur nuntiis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus.] + 14.32 Nuntiis gentis. Angelis qui præsunt civitatibus et gentibus: singulis mirantibus, cur sola Sion amaritudinem fumi vitaverit, vel evaserit. Fundavit Sion. Super fundamentum prudentiæ, justitiæ, fortitudinis, temperantiæ, quæ sunt Christus.
Isaiah 53:10Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. + 53.10 Semen longævum. Verbum Evangelii scilicet quod non veterascet, sicut Vetus Testamentum, unde: Exiit qui seminavit semen suum Luc. 8.