I Paralipomenon 27:6
Ipse est Banaias fortissimus inter triginta, et super triginta: præerat autem turmæ ipsius Amizabad filius ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of I Paralipomenon 27
Cross References
2 Samuel 23:20Et Banaias filius Jojadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. + 23.20 Et Bana. Qui erat magister de Capseel, id est, de congregatione Dei in Cerethi et Pheleti, qui interpretantur occidentes et vivificantes. Ipse percussit quos Paralipomenon duos Ariel Moab nominat. Hi ergo viri fortissimi fuerunt in regno Moab, unde et leones dicuntur. Ariel enim leo Dei interpretatur. In media. Josephus hic apertius dicit quid fuerit, scilicet, cisterna nimis profunda, tempore hyemis nivis aggere coæquata. In hanc leo inscius decidit, et conclusus grandi rugitu clamavit. Banaias vero qui cum cæteris ad spectaculum venit, in cisternam desiliit, et leonem interfecit. Banaias, qui interpretatur ædificator Dominus, Christum significat, qui Ecclesiam ædificat. Unde Paulus: Dei ædificatio estis. Hic in tempore nivis et frigoris, cum scilicet gratia Christi mundo resplenduit, et frigus charitatis homines refrigeravit, leonem, id est, diabolum interfecit. Hebræus vero hunc leonem Moab intelligit, qui in medio cisternæ, id est, in domo Domini, ubi tenebat cornua altaris, occisus est. Altare vero cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternæ abluit et mundat, ita sanctuarium Domini purgat peccata. In diebus nivis, quia per mortem expiavit peccatum. Unde: Lavabis me, quod impletum est in medio cisternæ; et super nivem dealbabor, quod impletum est in eo quod ait diebus nivis.