I Paralipomenon 29:12
Tuæ divitiæ, et tua est gloria: tu dominaris omnium. In manu tua virtus et potentia: in manu tua magnitudo, et imperium omnium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Nunc igitur Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum.
Read all of I Paralipomenon 29
Cross References
1 Samuel 2:7Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat. + 2.7 Pauperem, etc. Jesum, qui propter nos pauper factus est, et ditat eumdem gloria resurrectionis.
2 Chronicles 16:9Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex præsenti tempore adversum te bella consurgent.
Job 9:19Si fortitudo quæritur, robustissimus est; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere. + 9.19 Si fortitudo quæritur. Quasi: nemo audet, quia ille merita examinat, qui per alienum testimonium ea non explorat, sed tacitus considerator diu exspectat. Alius non potest mihi esse testis, quia nec ego ipse mihi.
Psalms 29:1Psalmus cantici, in dedicatione domus David. + 29.1 Psalmus cantici in dedic. AUG. Supra de consummatione tabernaculi tempore belli: hic autem est psalmus lætitiæ, quia domus dedicatur, id est, confirmatur, quæ in æterna pace manebit: corpore innovato non tantum Christi, sed etiam totius Ecclesiæ. Totus Christus loquitur in hoc psalmo, quia quædam capiti, quædam corpori, quædam utrique conveniunt. ID. Psalmus breviter de passione et resurrectione: ut passio non terreat quos spes resurrectionis lætificat. Domus David. CASS. Totus Christus sponsus, etc., usque ad secundum statum futurum quando in ea quiescitur. CASS. Primo agit de dedicatione sua: et jubet sanctos idem sperantes laudes dicere. 1
Psalms 62:11tradentur in manus gladii: partes vulpium erunt. + 62.11 Partes vulpium erunt, etc. CASS. Principium sæculi, etc., usque ad dum se dolosis prava voluntate conjungunt. 1