The Bible Software
bible.software › Job › Job 9 › Job 9:19

Job 9:19

Si fortitudo quæritur, robustissimus est; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere. + 9.19 Si fortitudo quæritur. Quasi: nemo audet, quia ille merita examinat, qui per alienum testimonium ea non explorat, sed tacitus considerator diu exspectat. Alius non potest mihi esse testis, quia nec ego ipse mihi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If I speak of strength, lo, he is strong: and if of judgment, who shall set me a time to plead?

In Context

18Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus. + 9.18 Non concedit. GREG. Plena probatio: extra lacerant tormenta, intus castigant tentamenta, unde se impletum amaritudinibus dicit, sed mitigat vim doloris æquitas et potentia ferientis. Et hoc est:

20Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit. + 9.20 Si justificare. Ibid. Non sufficio esse testis innocentiæ, nec scio quod eam habeam.

Read all of Job 9

Cross References

Job 9:4Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit? + 9.4 Quis restitit ei et pacem habuit. Quis creat ut sibi creata conveniant, ordinat in quo sit eis pax, et qui ejus dispositioni repugnare conatur, pacem perdit, ut angelus, qui, sua inquietudine elatus, homo qui carnis molestia vexatur, quia conditori subesse noluit, pacem uterque amisit.

Job 31:35Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, + 31.35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat? Mediatorem requirit, sciens quod ad requiem liberationis æternæ humani desiderii, preces nisi per advocatum suum, audiri non possunt: de quo subditur. Et librum scribat; unde: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Qui veniens ad nostram redemptionem, etc., usque ad sed cur, beate Job, scribi librum desideras?

Job 36:17Causa tua quasi impii judicata est: causam judiciumque recipies.

Psalms 62:11tradentur in manus gladii: partes vulpium erunt. + 62.11 Partes vulpium erunt, etc. CASS. Principium sæculi, etc., usque ad dum se dolosis prava voluntate conjungunt. 1

Matthew 6:13Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.] + 6.13 Et ne nos inducas. Sed spiritu scientiæ illustra, ut sciamus quibus malis involvimur, et ut lacrymæ prosint rogamus: Dimitte nobis debita nostra. Et ne nos, etc. Non quod ipse inducat, sed quia deserit et ire permittit. Non vero precatur non tentari, sed nec ad modicum vinci. Tentatio enim est necessaria ad coronam. Et ne nos, etc., deserens in tentatione sinas vinci: etsi sinas tentari, sine qua nullus probatus est. Sed libera nos a malo. Hæc una petitio, tantum continet quantum omnes superiores. Ut spiritu timoris Dei omnia noxia intus et exterius pellantur: et sub paupertate beate vivamus. Sed libera nos. In illam quæ nondum est ne sinas induci, et ab ea in qua sumus ducti, libera: quo facto nihil est metuendum, nihil restat orandum. A malo, omni, visibili et invisibili. Hæc liberatio quotidie necessaria est, dum sine malo animæ et corporis non vivitur, sed in fine complebitur, quando immortales et impassibiles erimus. De imis ad summa gradatim sic ascenditur. A malo per spiritum timoris liberamur: inde liberati pauperes spiritu et rebus esse cupimus, dum dicimus, Ne nos inducas in tentationem. Spiritum pietatis rogamus, ut homo interior mansuescat et mitis fiat, ne tentatione moveatur.

1 Corinthians 10:22An æmulamur Dominum? numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. + 10.22 An æmulamur Dominum. Videntur æmulari et invidere Domino, cujus regnum diminuerunt, qui cum scandalo fratrum comedunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 9:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 9:18Job 9Job 9:20 →