I Paralipomenon 29:25
Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israël: et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26Igitur David filius Isai regnavit super universum Israël.
Read all of I Paralipomenon 29
Cross References
Joshua 4:14In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israël, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret. + 4.14 In die illo, etc. Semper exaltatus est Jesus apud Patrem; sed opus est ut in conspectu nostro exaltet illum Deus, id est, ut altitudinem divinitatis ejus cognoscamus. Hoc autem fit, si Jordanem transierimus, et variis sacramentorum munimentis ad futura bella armemur.
1 Kings 3:12ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit.
2 Chronicles 1:1Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus ejus erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum.
Job 7:17Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum? + 7.17 Quid est homo. Ibid. Magnificat Deus hominem multo spirituali munere, et erga eum ponit cor, quia pro datis districtius judicat. Sed quid homo? quasi: etsi magnificatus ultra se donis tuis, tamen quia caro est, si sine pietate judicetur, ferre non potest, unde adhuc addit:
Daniel 5:18O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.
Hebrews 2:9Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem. + 2.9 Eum autem, etc. Majores angeli homine dici possunt, quia majores sunt hominis corpore. Majores sunt et animo, sed in eo tantum quod peccati originalis merito corpus aggravat ipsum animum, sed hoc non in Christo. Quod autem tibi videtur nihil magnum de Deo Patre dici, si forma servi major est, qua majores videntur et angeli; non recte cogitas, nec attendis quem habeat locum in rebus humana natura, quæ condita est ad imaginem Dei: cui tamen injuria facta non est, cum Christus dicebat: Pater major me est Joan. 14.; qui non carni suæ solum, sed etiam menti quam gerebat humanæ Deum patrem præferebat, quæ sine dubio forma agnoscitur servi, quoniam servit tota creatura Creatori. Propter passionem. Hic jam incipit ostendere non pro potentia tantum, vel ultione verba Christi audienda esse, sed pro dilectione qua dilexit nos, ut pro nobis moreretur.