Job 7:17
Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum? + 7.17 Quid est homo. Ibid. Magnificat Deus hominem multo spirituali munere, et erga eum ponit cor, quia pro datis districtius judicat. Sed quid homo? quasi: etsi magnificatus ultra se donis tuis, tamen quia caro est, si sine pietate judicetur, ferre non potest, unde adhuc addit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
What is man, that thou shouldest magnify him? and that thou shouldest set thine heart upon him?
In Context
Cross References
1 Samuel 24:14Sicut et in proverbio antiquo dicitur: Ab impiis egredietur impietas: manus ergo mea non sit in te.
Job 14:3Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium? + 14.3 Et dignum ducis super hujuscemodi, etc. Deum aperire oculos, est judicia exercere, et quem feriat videre
Psalms 8:4Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti. + 8.4 Quoniam videbo. Præ Judæo, spiritu. Cœlos tuos, apostolos, videbo præsentialiter in posteris; hoc bene convenit primitivis. Opera digitorum tuorum. Quia cooperatione Trinitatis perfecti, quæ significatur in tribus digitis hic, ut ibi: Qui appendit tribus digitis molem terræ. Isa. 40. Et per eos, Lunam et stellas quæ tu fundasti. Non illi. 1
Psalms 144:3Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. + 144.3 Nimis. CAS. Uno verbo dedit cogitare quod non potest capi plene: et ideo nunquam cesses a laudibus. 1