The Bible Software
bible.softwareI ParalipomenonI Paralipomenon 29 › I Paralipomenon 29:28

I Paralipomenon 29:28

Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria: et regnavit Salomon filius ejus pro eo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he died in a good old age, full of days, riches, and honour: and Solomon his son reigned in his stead.

In Context

27Et dies quibus regnavit super Israël, fuerunt quadraginta anni: in Hebron regnavit septem annis, et in Jerusalem annis triginta tribus.

29Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis videntis, et in libro Nathan prophetæ, atque in volumine Gad videntis:

Read all of I Paralipomenon 29

Cross References

Genesis 25:8Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum. + 25.8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis, et plenus dierum, congregatusque est ad populum suum. Et sepelierunt eum, etc. HIERON. male in LXX additum est: Deficiens mortuus est Abraham, quia non convenit Abrahæ deficere vel minui. Illud quoque quod posuimus in senectute bona senex et plenius in Græcis codicibus ponitur, plenus dierum; quod cum sensum videatur exponere, eo quod luce et diei operibus plenus occubuerit, magis tamen ad anagogen facit, si simpliciter ponatur plenus. Glossa Græca. Ecce Moses vitam venturi sæculi novit, nemo enim his qui non sunt, apponi potest.

1 Kings 1:30quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israël, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit super solium meum pro me: sic faciam hodie.

1 Chronicles 28:5Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israël,

2 Chronicles 32:27Fuit autem Ezechias dives, et inclytus valde, et thesauros sibi plurimos congregavit argenti, et auri, et lapidis pretiosi, aromatum, et armorum universi generis, et vasorum magni pretii.

Job 5:26Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. + 5.26 Ingredieris in abundantia sepulcrum. Ibid. Sepulcrum est contemplatio, etc., usque ad quod utilitati proximorum refundant. Sicut infertur acervus tritici. Quia tempus actionis primum est, extremum contemplationis. Et necesse est ut perfectus mentem prius virtutibus exerceat, et eam postea in horreum quietis condat. Vel sepulcrum est quies æterna, in qua tanto verius quiescitur, quanto perfectius vita corruptionis necatur. Hanc in abundantia ingreditur, qui post congesta hujus vitæ opera, huic mutabilitati plene mortuus, in secreto veri luminis occultatur, sicut triticum: quia justi in alieno tempore percussiones sentiunt, sed in suo, ut grana, in horreum intrant.

Proverbs 16:31Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Paralipomenon 29:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Paralipomenon 29:27I Paralipomenon 29I Paralipomenon 29:29 →