Job 5:26
Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. + 5.26 Ingredieris in abundantia sepulcrum. Ibid. Sepulcrum est contemplatio, etc., usque ad quod utilitati proximorum refundant. Sicut infertur acervus tritici. Quia tempus actionis primum est, extremum contemplationis. Et necesse est ut perfectus mentem prius virtutibus exerceat, et eam postea in horreum quietis condat. Vel sepulcrum est quies æterna, in qua tanto verius quiescitur, quanto perfectius vita corruptionis necatur. Hanc in abundantia ingreditur, qui post congesta hujus vitæ opera, huic mutabilitati plene mortuus, in secreto veri luminis occultatur, sicut triticum: quia justi in alieno tempore percussiones sentiunt, sed in suo, ut grana, in horreum intrant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou shalt come to thy grave in a full age, like as a shock of corn cometh in in his season.
In Context
Cross References
Genesis 15:15Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.
Exodus 23:26Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua: numerum dierum tuorum implebo.
Job 42:16Vixit autem Job post hæc centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem: et mortuus est senex, et plenus dierum.
Psalms 91:16ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.] + 91.16 Annuntient. ID. Hic, vel, dum præmium capient annuntiabunt, quod justus, qui suis promissa complet. Et non est iniquitas in eo. AUG. Ut hic permittat pati pro se, quos non ibi ornet. Et rectus, qui remunerat, non iniquus ut fraudet præmio, sed benignus ut accumulet.
Proverbs 10:27Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur.