1 Chronicles 3:10
Filius autem Salomonis, Roboam: cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Solomon’s son was Rehoboam, Abia his son, Asa his son, Jehoshaphat his son,
In Context
11pater Joram: qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas:
Cross References
1 Kings 11:43Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui: regnavitque Roboam filius ejus pro eo.
1 Kings 15:6Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam omni tempore vitæ ejus. + 15.6 Attamen bellum fuit inter Abiam et Jeroboam omni, etc. Jeroboam multo exercitu congregato, contra Abiam filium Roboam, qui in duabus tribubus patri successit, castrametatus est. Quod cum audisset Abia, obstupefactus est; verum roboratus, electo exercitu occurrit Jeroboam in locum qui vocatur Mons Amorrhæorum. Cumque orationem habuisset ad exercitum Jeroboam, tandem ait: In quo de victoria estis confidentes? An in vitulis aureis et aris, quæ vestræ sunt impietatis et non religionis indicia? An multitudo spem vobis præbuit? Sed nulla virtus illic est, ubi licet cum multis millibus licet unus pugnat injuste. Solummodo enim in justitia et pietate spes victoriæ consistit, quæ scilicet apud nos est, servantes a principio leges et verum Deum venerantes, etc. Deus autem exercitus Jeroboami audaciam dissolvit; exercitum autem Abiæ fecit excelsiorem. Nam quanta nullo bello refertur cædes fuisse commissa, neque Græcorum, neque Barbarorum, mirabilem perceperunt, Deo conferente, victoriam. Quingenta enim millia hostium bello prostrata sunt, etc.
1 Kings 15:24Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Josaphat filius ejus pro eo.
2 Chronicles 14:1Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem.
Matthew 1:7Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa. + 1.7 Salomon autem. Christus est Salomon, id est pacificus, quia ipse est pax nostra qui fecit utraque unum. Ipse est Roboam, id est impetus populi, qui velociter populos convertit ad fidem. Roboam. De isto dicitur: Dabo ipsi Roboam tribum Judam, ut remaneat lucerna David cunctis diebus in Isræl III Reg. 11.. Quod ad litteram non potest accipi, quia nec Isræl cunctis diebus exstitit, nec de David post Christum dux aliquis in Isræl fuit. Sed Christus lucerna est æterna in cœlesti Isræl, et ideo servatur semper. Super solium autem David dicitur sedere Christus, quia regnum David temporale figuravit æternum Christi regnum. Abias. Pater Dominus, id est, Christus, qui dicit: Ego ero illi in Patrem, quia tanquam Dominus omnia quæcunque voluit fecit Psal. 113.. Qui etiam est Asa, id est, attollens, quia ipse abstulit peccata mundi.