1 Chronicles 3:12
et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Joatham
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Amaziah his son, Azariah his son, Jotham his son,
In Context
11pater Joram: qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas:
13procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses.
Cross References
2 Kings 14:1In anno secundo Joas filii Joachaz regis Israël, regnavit Amasias filius Joas regis Juda. + 14.1 In anno secundo. Et fecit. RAB., in lib. Reg., tom. 3. Amasias fecit bonum in conspectu Domini, sed non corde perfecto: bona quippe opera quæ placent Deo fecit, sed non corde perfecto, quia sub simulata specie coram hominibus ostendebat, et sic coram Deo accepta non erant.
2 Kings 15:5Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suæ, et habitabat in domo libera seorsum: Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabit populum terræ.
2 Kings 15:30Conjuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliæ, et percussit eum, et interfecit: regnavitque pro eo vigesimo anno Joatham filii Oziæ.
2 Chronicles 25:1Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare cœpisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.
2 Chronicles 27:1Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc. + 27.1 Viginti quinque annorum erat Joatham, etc. In principio et in fine, annos Joatham enumerat, quia sicut justitia cœpit, usque ad finem perseveravit. Unde tempora vitæ ejus laude digna prædicantur.