The Bible Software
bible.software1 Chronicles1 Chronicles 4 › 1 Chronicles 4:17

1 Chronicles 4:17

Et filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo. + 4.17 Ezra. RAB-HIERON.. Aiunt Hebræi Ezram, qui interpretatur auxiliator, esse Amram patrem Moysi et Aaron; Jether, id est, auxilium, esse Aaron; et Mered, qui rebellans, esse Moysen. Epher quoque vel Opher, id est, pulverem, Heldad fuisse. Jalon vero et Meldath, qui duo de septuaginta senioribus fuerunt, quos Moyses a Deo accepit ad regendi populi auxilium: tradunt enim Moysen post acceptam legem in eremo patri suasisse, ut matrem dimitteret, eo quod ipsius amica esset, fuit enim filia Levi, postquam Amram duxit aliam ex qua habuit Heldath et Meldath. Genuitque Mariam. ID. Sammai Moysen intelligi volunt, etc., usque ad quia populum in eremo gubernavit, et doctrina sua quotidie gubernat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the sons of Ezra were, Jether, and Mered, and Epher, and Jalon: and she bare Miriam, and Shammai, and Ishbah the father of Eshtemoa.

In Context

16Filii quoque Jaleleel: Ziph, et Zipha, Thiria, et Asraël.

18Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoë: hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit Mered. + 4.18 Filiæ Pharaonis. ID. Filiam Pharaonis matrem Moysi vocat, quæ etiam secundum proprietatem nominis filia Domini nuncupatur, quia bonam scilicet voluntatem in nutriendo puero habuit, et Amared, id est Moyse accepta dicitur, quia relictis idolis ad Dei cultum conversa est.

Read all of 1 Chronicles 4

Cross References

Joshua 15:50Anab et Istemo et Anim,

1 Chronicles 4:19Et filii uxoris Odaiæ sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi.

1 Chronicles 21:24Dixitque ei rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet: neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 1 Chronicles 4:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Chronicles 4:161 Chronicles 41 Chronicles 4:18 →