1 Chronicles 4:21
Filii Sela, filii Juda: Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti. + 4.21 Her pater. ID. Redit ad progeniem Phares de qua ortus est David, ut progeniem Juda de qua orta est tribus regia in David terminaret. Tradunt enim hunc fuisse Elimelech virum Nœmi, in cujus tempore propter prævaricatores legis sol stetit, ut viso miraculo converterentur ad Dominum; quod quia contempserunt, invaluit fames, et qui in tribu Juda prior videbatur, inopia cogente, cum uxore et filiis patria pulsus, in peregrinatione cum filiis mortuus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Jesi, Zoheth, et Benzoheth.
Cross References
Genesis 46:12Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul.
Joshua 15:44et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem, et villæ earum.
1 Chronicles 9:5Et de Siloni: Asaia primogenitus, et filii ejus.
Isaiah 19:9Confundentur qui operabantur linum, pectentes et texentes subtilia.