Genesis 46:12
Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Filii Levi: Gerson et Caath et Merari.
13Filii Issachar: Thola et Phua et Job et Semron.
Cross References
Genesis 38:1Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram. + 38.1 Eodem tempore, etc. AUG., Q. in Gen. Quæritur quomodo ista fieri potuerunt? Si enim posteaquam Joseph venit in Ægyptum, etc., usque ad incidisse eum in amorem ejus, quam duxit uxorem, nondum vendito Joseph. Judas, etc. Hic, sicut cæteri patriarchæ, Christum significat, qui descendit ab baptismum Joannis. Hiras enim interpretatur videns Deum: Odollamites, testimonium in aqua, quia Joannes videns Christum venientem ad baptismum, ait: Ecce Agnus Dei, etc. Joan. 1 Ad hoc testimonium adhæsit Christo Synagoga, quam significat Sue, filia Chananæi, quia ei danda erat terra humilis professionis, quod interpretatur Chanaan. Hæc ergo Synagoga primo adhæsit Christo, quando Petrus et Andreas, et cæteri Joannis discipuli facti sunt discipuli Christi. Quo ordine hæc completa sunt sequens significat historia, narrans quomodo Judas intravit ad Thamar, quæ idem significat quod Sue.
Genesis 38:4Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.
Genesis 38:7Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est.
Genesis 38:24Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas: Producite eam ut comburatur.
Genesis 49:8Juda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. + 49.8 Juda, te laudabunt, etc. HIERON., ubi supra. Quia Juda confessio vel laus interpretatur, etc., usque ad juxta eumdem sensum aliis verbis Ecclesia monstratur, de qua dicitur Matth. 5: Non potest civitas abscondi super montem posita.
Numbers 1:26De filiis Juda per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,