1 Chronicles 4:23
Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus, apud regem in operibus ejus: commoratique sunt ibi. + 4.23 Figuli habitantes. Figulos qui in plantationibus et sepibus laborant doctores intelligimus, qui formant et componunt vasa Domini, fingere enim componere dicimus, unde compositores luti figulos vocamus. Hi vineam Domini doctrina plantant et excolunt, exhortando et orando muniunt. Hi apud regem in operibus suis morantur, quia in fide Christi manentes quidquid dicunt, quidquid agunt, ad gloriam Dei faciunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24Filii Simeon: Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul.
Cross References
Psalms 81:6Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. + 81.6 Ego dixi. CASS. Quid eis propositum? sed perierunt. Ego dixi: Nescierunt neque intellexerunt; tamen ego dixi. Has promissiones omnes accipiunt, si mandata custodiunt, ut sint filii et Dei: hoc ad justos; vos autem, hoc ad malos. 1