The Bible Software
bible.software1 Chronicles1 Chronicles 4 › 1 Chronicles 4:37

1 Chronicles 4:37

Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Ziza the son of Shiphi, the son of Allon, the son of Jedaiah, the son of Shimri, the son of Shemaiah;

In Context

36et Elioënai, et Jacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia,

38Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer. + 4.38 Isti sum nominati. Descripta stirpe Simeonis et actibus eorum, mystice signatur, quia doctores sancti, id est Ecclesiæ principes gregibus Christi pascua providentes proficiscuntur in Gador vel Gader, quæ interpretatur sepes ejus. Hæc est Ecclesia quæ est fidelium defensio: ibi sunt pascua usque ad Orientem vallis, id est incarnationem Verbi, qui semetipsum exinanivit, servi formam accipiens Philip. 1. In eo inveniuntur pascua. Ipse enim ait: Per me si quis introierit, ingredietur et egredietur, et pascua inveniet Joan. 10., virtutes scilicet. In eo terra latissima et quieta, id est, gratia Spiritus sancti copiosa; in qua ante habitaverant de stirpe Cham, significat gentium multitudinem idola reliquisse, et ad unius Dei cultum confluxisse. Hi ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiæ regis Juda, hoc est in adventu Christi. Ipse est enim Christus Dei virtus, quem Ezechias, scilicet fortitudo Domini, significat. Percusserunt tabernacula: percutit fide tabernacula impiorum et habitatores impiorum quando abnegans impietatem omnem et sæcularia desideria, per Christi baptismum a sordibus abluitur peccatorum, postea studens sobrie, juste et pie vivere in hoc sæculo, ut fiat quod scriptum est: Et erit in loco ubi ante dictum est: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei Osee. 1..

Read all of 1 Chronicles 4

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 1 Chronicles 4:37

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Chronicles 4:361 Chronicles 41 Chronicles 4:38 →