The Bible Software
bible.softwareI ParalipomenonI Paralipomenon 4 › I Paralipomenon 4:38

I Paralipomenon 4:38

Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer. + 4.38 Isti sum nominati. Descripta stirpe Simeonis et actibus eorum, mystice signatur, quia doctores sancti, id est Ecclesiæ principes gregibus Christi pascua providentes proficiscuntur in Gador vel Gader, quæ interpretatur sepes ejus. Hæc est Ecclesia quæ est fidelium defensio: ibi sunt pascua usque ad Orientem vallis, id est incarnationem Verbi, qui semetipsum exinanivit, servi formam accipiens Philip. 1. In eo inveniuntur pascua. Ipse enim ait: Per me si quis introierit, ingredietur et egredietur, et pascua inveniet Joan. 10., virtutes scilicet. In eo terra latissima et quieta, id est, gratia Spiritus sancti copiosa; in qua ante habitaverant de stirpe Cham, significat gentium multitudinem idola reliquisse, et ad unius Dei cultum confluxisse. Hi ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiæ regis Juda, hoc est in adventu Christi. Ipse est enim Christus Dei virtus, quem Ezechias, scilicet fortitudo Domini, significat. Percusserunt tabernacula: percutit fide tabernacula impiorum et habitatores impiorum quando abnegans impietatem omnem et sæcularia desideria, per Christi baptismum a sordibus abluitur peccatorum, postea studens sobrie, juste et pie vivere in hoc sæculo, ut fiat quod scriptum est: Et erit in loco ubi ante dictum est: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei Osee. 1..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

These mentioned by their names were princes in their families: and the house of their fathers increased greatly.

In Context

37Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia.

39Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quærerent pascua gregibus suis.

Read all of I Paralipomenon 4

Cross References

Genesis 6:4Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Paralipomenon 4:38

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Paralipomenon 4:37I Paralipomenon 4I Paralipomenon 4:39 →