1 Chronicles 6:49
Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum: et ut precarentur pro Israël juxta omnia quæ præceperat Moyses servus Dei. + 6.49 Aaron. Christum significat, filii ejus Ecclesiæ populum, cui dicitur: Vos estis genus electum, regale sacerdotium, etc. I Petr. 2., quem summus pontifex docuit super altare fidei holocaustum bonorum operum et incensum orationis offerre; et ut precaretur pro Isræl, id est pro statu Ecclesiæ, secundum præcepta legis per Moysen data. Repetit autem genealogiam Aaron usque ad Achimaas, quod pro laude ejus factum videtur, quia fidelius fuit David in omnibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
50Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus,
Cross References
Exodus 29:33ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.
Exodus 30:1Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim, + 30.1 Facies quoque altare, etc. BEDA, ubi snpra, cap. 11. Expletis mandatis consecrationis, etc., usque ad etiam in corpore appropinquant. Altare. ID., ibid. Apte etiam altare thymiamatis quantum metalli fulgore præcellebat, tanto quantitate minus erat: quanto enim sanctiores, tanto pauciores. De lignis setim. ID., ibid. Apte de lignis setim albæ spinæ similibus et incorruptibilibus, etc., usque ad varia donationum gratia vivificat.
Leviticus 1:5Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi: + 1.5 Immolabitque, etc. ISICH. in Levit. Non solum enim propriam conscientiam et conversationem Deo debemus offerre, etc., usque ad sicut Christus ostium appellatur, sic doctrina apostolica quam largitur. Filii Aaron. ORIG., ubi supra. De genere Aaron erant Anna et Caiphas, et alii qui Christum pronuntiaverunt esse reum mortis, et effuderunt sanguinem ejus ad basim altaris: ibi enim est occisus, ubi altare erat et basis ejus, unde: Non capit prophetam perire extra Hierusalem.
Leviticus 4:20sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.
Leviticus 21:1Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, + 21.1 Dixit quoque Dominus ad MoysenNe contaminetur, etc. ISICH. Id est nihil omittat ex his quæ expediat sacerdotem docere, etc., usque ad cohabitantium enim non poterit ignorare peccatum.
Numbers 16:16Dixitque ad Core: Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim.