Exodus 30:1
Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim, + 30.1 Facies quoque altare, etc. BEDA, ubi snpra, cap. 11. Expletis mandatis consecrationis, etc., usque ad etiam in corpore appropinquant. Altare. ID., ibid. Apte etiam altare thymiamatis quantum metalli fulgore præcellebat, tanto quantitate minus erat: quanto enim sanctiores, tanto pauciores. De lignis setim. ID., ibid. Apte de lignis setim albæ spinæ similibus et incorruptibilibus, etc., usque ad varia donationum gratia vivificat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And thou shalt make an altar to burn incense upon: of shittim wood shalt thou make it.
In Context
Cross References
Exodus 30:10Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino. + 30.10 Et deprecabitur, etc. ID., ibid. Quia Christus sacerdos noster, etc., usque ad recte subjungit: Et placabit, etc. ID. Placat Aaron super altare incensi, etc., usque ad Isaac et Isræl, etc.
Exodus 35:15altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: tentorium ad ostium tabernaculi:
Exodus 39:38et tentorium in introitu tabernaculi;
Leviticus 4:7Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii: omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi. + 4.7 Super cornua. Hoc altare sedem Dei, id est Seraphin significat, unde Esa: Volavit ad me unus de Seraphin, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulit, de altari Isa. 6.. Thymiama, secundum LXX, compositiones omnium virtutum. Ubi enim decet compositas esse virtutes, nisi in sede Dei? de cœlo namque ad nos descendunt. Unde Jacobus ait: Quæ autem desursum sapientia Jac. 3.. Quatuor autem virtutes, sapientia, justitia, fortitudo, temperantia, quia cæterarum virtutum genera continent, nominantur cornua: has inungit Deus proprio sanguine confortans, scilicet majori et perfectiori virtute, ut possint contra adversarias potestates fortitudinesque prævalere. Altaris, etc. Angelicarum virtutum. Si enim homines gratum Deo odorem bonorum operum reddunt, quanto magis sancti angeli in puritate naturæ permanentes? Si autem peccatum quod Christi sanguine piaretur, non admiserunt, per sanguinem tamen ejus nobis pacificati sunt, et numerus eorum reparatus. In basim. Basis, pars altaris inferior, infirmos homines significat. Sanguine enim Christi non solus numerus angelorum restitutus est, sed et homo redemptus: ideo angelorum quoque redemptio Christus dicitur Col. 1.. Altaris holocausti. Corporis Christi. Ipse enim est sacerdos, ipse sacrificium, ipse et altare. Sicut enim multa operatur, ita convenienter multis nominibus appellatur. Unde Paulus: Habemus altare de quo non habent potestatem edere qui tabernaculo deserviunt Heb. 13.: hoc est, corpus Christi, de quo non licet edere Judæis; hoc altare est in introitu tabernaculi, id est cœli, quia per ipsum ingressum habemus in cœlum. Et adipem. Mystice, delectationes et desideria carnis; quæ tamen omnia non sunt in Christum recipienda, sicut gulæ, et coitus desiderium. Quæ autem habuerat, habuit ex nobis, ut sitim et esuriem, et hujusmodi. Hæc autem Patri obtulit, ad cujus transtulit gloriam, et nobis in exemplum protulit, ut ad Deum desideria nostra referamus.
Numbers 4:11Necnon et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes. + 4.11 Nec non et altare. Alia littera: et super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum: et adoperient illud operimento pelliceo ianthino. Posset ista locutio videri, quam velut absurdam et non integram Latini interpretes transferre voluerunt, id est super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum, tanquam debuerit dici, et altare aureum adoperient vestimento hyacinthino: non adoperient vestimentum hyacinthinum. Hoc videtur significare quod ipsum vestimentum hyacinthinum aliunde adoperiretur. Sed mihi videtur non tam genus locutionis esse, quam subobscurus sensus; hoc enim intelligi potest: super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum, ut ipsum vestimentum hyacinthinum alia re operiendum præceperit, quod vestimentum jam super altare esset, ac si breviter utrumque complecteretur, ut vestimento hyacinthino altare operiendum, et vestimentum hyacinthinum alio tegmine operiendum. Subjunxit denique unde operiri vellet vestimentum hyacinthinum, cum adjecit: et adoperient illud operimento pelliceo ianthino.
1 Kings 7:48Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum, et mensam super quam ponerentur panes propositionis, auream: + 7.48 Fecitque Salomon omnia vasa in domo, etc. ID., ibid. Superius dixit Hiram fecisse Salomoni omnia vasa, nunc Scriptura subjungit eadem fecisse Salomonem. Salomon enim fecit dictando, Hiram operando. Altare aureum. ID., ibid. Corda perfectorum internæ charitatis et castitatis luce coruscant, etc., usque ad sed solummodo lacrymarum et orationis ei vota pro desiderio regni cœlestis offerunt. ID., ibid. cap. 22. Altare thymiamatis Moses fecit, etc., usque ad unde qui in vinea magni patrisfamilias laborant, denario numerantur. Mensam. ID., ibid. Scriptura spirituali intelligentia clara, etc., usque ad quæ quondam juxta litteram intelligenda putabatur. ID., ibid. Sicut mensæ in typo Scripturæ ponuntur, etc., usque ad ita electi in Scriptura continentur erecto ad superna sensu bona cœlestia a Domino quærunt et percipiunt.