1 Chronicles 7:22
Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Ephraim their father mourned many days, and his brethren came to comfort him.
In Context
Cross References
Genesis 37:34Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore. + 37.34 Scissisque vestibus, etc. ISID. Jacob, posteritatis suæ plorans dispendia, quasi pater filium lugebat amissum, et quasi propheta interitum Judæorum Matth. 26. Scidit vestimentum: quod in passione Domini fecit princeps sacerdotum Luc. 23. Sed et velum templi scissum est, ut prophetaret nudatum populum suum, et divisum ostenderet regnum.
Job 2:11Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur. + 2.11 Igitur. Ibid. Amici hæreticos significant, etc., usque ad hypocritæ nolentes esse, sed videri docti. Audientes. Non dicit audientes, ideo quod vitia hæc audiant, sed diabolus qui per ista tentat hæc intelligit. Tres amici. Numerus iste moralis vel mysticus tres turmas Chaldæorum significat, id est, impugnationem quæ fit in opere, lingua, et cogitatione, hæc enim omnia impugnat. Condixerant, etc. Ibid. Quia in falsitate concordant, et dum sua docent, quasi consolantur. Vere autem consolantur in afflictione præsenti, qui de æternis erudiunt. Hæretici amici nominantur, quia non ex sua nequitia, sed ex nostra benignitate nominandi sunt: ut, Amice, ad quid venisti Matth. 26.? Condixerant. Quia quædam vitia contra nos inter se conjunguntur, ut superbia et ira, remissio et timor: quæ etsi diversa sint, tamen ad eumdem finem tendunt, id est, ad subversionem spiritualis Job.