bible.software › Genesis › Genesis 37 › Genesis 37:34
Genesis 37:34
Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore. + 37.34 Scissisque vestibus, etc. ISID. Jacob, posteritatis suæ plorans dispendia, quasi pater filium lugebat amissum, et quasi propheta interitum Judæorum Matth. 26. Scidit vestimentum: quod in passione Domini fecit princeps sacerdotum Luc. 23. Sed et velum templi scissum est, ut prophetaret nudatum populum suum, et divisum ostenderet regnum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Jacob rent his clothes, and put sackcloth upon his loins, and mourned for his son many days.
In Context
33Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.
35Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, + 37.35 Descendam ad filium meum. etc. Quæritur quomodo hoc intelligatur, utrum mali tantum, an etiam boni in infernum descendant? Si tantum mali, quomodo iste ad filium suum dicit se lugentem descendere velle? Non enim in pœnis inferni credibile est eum esse. An perturbati, et dolentis verba sunt, mala sua etiam hic exaggerantis? an credibile est apud infernum quædam loca secreta, et minus pœnalia ante passionem Domini fuisse, ad quæ etiam sancti descendebant? quia nullus paradisum ingredi poterat, donec Christus rhomphæam igneam amoveret. HIERON. Madianei autem vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho, Pharaonis archimagiro. Plerumque sb, id est, coquorum principes, pro magistris exercitus Scriptura ponit; enim Græce est coquus, et dicitur, quod est occidere: eo quod coqui occidant coquendas pecudes. Venditus est igitur Joseph principi laniorum, non Petefre, ut in Latino scriptum est, sed Putiphari eunucho. Ubi quæritur quomodo postea uxorem habere dicatur? Tradunt Hebræi emptum ab hoc Joseph ob nimiam pulchritudinem in turpe ministerium, et a domino, virilibus ejus arefactis, postea electum esse juxta morem hierophantarum, id est, sacra loquentium in pontificatu Heliopoleos: et hujus filiam esse Aseneth, quam postea Joseph acceperit uxorem.
Read all of Genesis 37
Cross References
Genesis 37:29Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum:
Joshua 7:6Josue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israël: miseruntque pulverem super capita sua,
2 Samuel 1:11Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,
1 Kings 20:31Dixeruntque ei servi sui: Ecce, audivimus quod reges domus Israël clementes sint: ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israël: forsitan salvabit animas nostras.
2 Kings 19:1Quæ cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini. + 19.1 RAB., in lib. Reg., tom. 3. Mira regis humilitas et prudentia, etc., usque ad et inimicum in sua terra esse moriturum.
1 Chronicles 21:16Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem: et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 37:34