bible.software › I Paralipomenon › I Paralipomenon 9 › I Paralipomenon 9:27
I Paralipomenon 9:27
Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis: ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they lodged round about the house of God, because the charge was upon them, and the opening thereof every morning pertained to them.
In Context
26His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini. + 9.26 His quatuor Levitis, etc. RAB. Qui fuerunt hi quatuor Levitæ quibus omnis numerus creditus erat janitorum demonstratur cum dicitur: De Hosa autem, id est de filiis Merari, Semri princeps, etc., ut habetur in cap. 26. Quatuor principes janitorum sancti doctores sunt qui quatuor Evangeliis ostium fidei servantes patefaciunt credentibus et concludunt blasphemantibus, quibus cum Petro claves commissæ sunt Matth. 16.. Hi per quatuor ventos ostia custodiunt, quia per quatuor plagas mundi gentes ad fidem vocant, et Ecclesiam vigilanter servant.
28De horum genere erant et super vasa ministerii: ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur. + 9.28 De horum genere erant et super vasa minister. ID.Mystice de cœtu sanctorum prædicatorum ordinantur, qui super vasa Domini, id est animas fidelium in quibus voluntas Dei quotidie ministratur pervigilem habent custodiam. Sub eorum custodia est simila, vinum et oleum, quibus sacramenta corporis et sanguinis Domini conficiuntur, et Spiritus sancti gratia spirituali unctione traditur. Ipsi thus orationum et aromata virtutum in Ecclesia componunt, et in conspectu Domini vinum acceptabile reddunt.
Read all of I Paralipomenon 9
Cross References
1 Chronicles 23:30Levitæ vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino: similiterque ad vesperam,
Jeremiah 35:4et introduxi eos in domum Domini, ad gazophylacium filiorum Hanan filii Jegedeliæ hominis Dei, quod erat juxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiæ filii Sellum, qui erat custos vestibuli:
Romans 12:7sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
This Verse In Other Editions
Study I Paralipomenon 9:27