The Bible Software
bible.softwareI ParalipomenonI Paralipomenon 9 › I Paralipomenon 9:31

I Paralipomenon 9:31

Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur. + 9.31 Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur. Quia Christus auctor est sacramentorum cœlestium, ubi quotidie panis et vinum in memoriam passionis ejus offeruntur, et caput omnium qui carnem suam ejus exemplo crucifigunt, et passioni pro ejus nomine tradunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Mattithiah, one of the Levites, who was the firstborn of Shallum the Korahite, had the set office over the things that were made in the pans.

In Context

30Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.

32Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent. + 9.32 Panes erant propositionis. Duo et duo divisim coquebantur ante sabbatum secundum Josephum, et sabbato mane super mensam ponebantur, de quibus in Levitico plenius diximus.

Read all of I Paralipomenon 9

Cross References

Leviticus 2:7Sin autem de craticula fuerit sacrificium, æque simila oleo conspergetur: + 2.7 Sin autem de, etc. ISICH. in Lev. Sicut in sartagine crucem, etc., usque ad ex misericordia quippe mortem sustinuit, et resurrectionem dispensavit. Sin autem, etc. Moraliter, similam offert qui in aliquibus communis vitæ usibus bene conversari studet. Hæc oleo conspergenda est, quia omnis anima oleo eget misericordiæ, nec vitam præsentem evadere potest, nisi misericordia cœlestis affuerit. Clibanus autem pondus tentationis exprimit, sartago constantiam et robur animi, craticula multiplicem impugnationem.

Leviticus 6:21quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino + 6.21 Quæ in sartagine. GREG. hom. 12 in Ezech. Nullum Deo tale sacrificium est, etc., usque ad holocaustum Deo deputatur.

1 Chronicles 9:19Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum. + 9.19 Sellum vero filius Core. Prior Cora per Aleph scribitur, et sonat Cora, secundus per He, et sonat Core. Cora clamans, Core calvus interpretatur. Hic est qui in Numeris seditionem movit contra Moysen Num. 16.. Custodes vestibulorum. HIERON. Quia custodiebant exterius ostium tabernaculi. Patres vero eorum qui subter scribuntur et qui in Psalterio titulos habent, custodiebant interius ostium et cantores erant.

1 Chronicles 9:26His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini. + 9.26 His quatuor Levitis, etc. RAB. Qui fuerunt hi quatuor Levitæ quibus omnis numerus creditus erat janitorum demonstratur cum dicitur: De Hosa autem, id est de filiis Merari, Semri princeps, etc., ut habetur in cap. 26. Quatuor principes janitorum sancti doctores sunt qui quatuor Evangeliis ostium fidei servantes patefaciunt credentibus et concludunt blasphemantibus, quibus cum Petro claves commissæ sunt Matth. 16.. Hi per quatuor ventos ostia custodiunt, quia per quatuor plagas mundi gentes ad fidem vocant, et Ecclesiam vigilanter servant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Paralipomenon 9:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Paralipomenon 9:30I Paralipomenon 9I Paralipomenon 9:32 →