The Bible Software
bible.softwareI ParalipomenonI Paralipomenon 9 › I Paralipomenon 9:34

I Paralipomenon 9:34

Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem. + 9.34 Capita Levitarum per familias suas. Dignum est, ut quanto quis prælatus est cæteris, tanto devotior sit in divinis officiis. Ille bene principatum ministerii servat, qui studet manere in Jerusalem, id est in visione pacis, ut tumultus sæculi et voluptates carnis fugiat et quietem mentis in contemplatione Dei habeat, dicens cum Psalmista: Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

These chief fathers of the Levites were chief throughout their generations; these dwelt at Jerusalem.

In Context

33Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent.

35In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha. + 9.35 Jahiel, qui in Regum, Ahiel pater Cis patris Saul, et interpretatur pater meus Deus. Jahiel disertus Dei, forte pro meritorum distantia. Et notandum quod inter filios Jahiel Cis et Ner fratres vocantur et sunt, et in Regum ita habetur; in sequentibus vero dicitur quod Ner genuit Cis, non quod genuerit, sed quod educaverit.

Read all of I Paralipomenon 9

Cross References

1 Chronicles 8:28Hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem.

Nehemiah 11:1Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. + 11.1 Habitaverunt autem. BEDA, in Esdr., lib. 3, tom. 2. Nunc completa est dispositio, etc., usque ad sed occulti judicis et largitoris munere percipiunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Paralipomenon 9:34

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Paralipomenon 9:33I Paralipomenon 9I Paralipomenon 9:35 →