Corinthios i 10:15
ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I speak as to wise men; judge ye what I say.
In Context
Cross References
Job 34:2[Audite, sapientes, verba mea: et eruditi, auscultate me.
1 Corinthians 6:5Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum? + 6.5 Ad verecundiam. Terrenas causas examinent qui exteriorum rerum sapientiam perceperunt. Qui autem spiritualibus donis dotati sunt, terrenis non debent negotiis implicari; ut dum non coguntur inferiora bona disponere, valeant bonis superioribus deservire. Cavendum est tamen, ut hi qui donis spiritualibus emicant, nequaquam proximorum infirmantium negotia funditus deserant, sed vel aliis quibus dignum est tractanda committant, vel per se gerant.
1 Corinthians 11:13Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum? + 11.13 Vos ipsi. Quia Corinthii ejus traditionem non servaverant (quod eis succenset), jam non ex auctoritate traditionis suadet, sed ex natura. Natura nos docet, quia vir si comam nutriat, etc. Coma est gloria mulieri, quia naturaliter eam habet pro velamine: coma enim indicium velaminis est ut naturæ voluntas addatur. Et ideo vir non est naturaliter comatus, quia non est velandus, et lex prohibet virum esse comatum.
1 Thessalonians 5:21Omnia autem probate: quod bonum est tenete.