1 Corinthians 12:21
Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii. + 12.21 Aut iterum caput pedibus. Ipsa dignitas contemptibilis est sine subjectis. Officium enim est per quod dignitas constat. Magnus imperator necessarium habet exercitum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
22Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt:
Cross References
1 Samuel 25:32Et ait David ad Abigail: Benedictus Dominus Deus Israël, qui misit hodie te in occursum meum, et benedictum eloquium tuum,
Nehemiah 4:16Et factum est a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum: et lanceæ, et scuta, et arcus, et loricæ, et principes post eos in omni domo Juda. + 4.16 A die illa, media pars, etc. BED., ibid., cap. 20. Notandum, quia non solum media pars juvenum faciebat opus, etc., usque ad minorisque laboris est incognitam cavere carnis voluptatem, quam rejicere cognitam.
1 Corinthians 12:17Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus? + 12.17 Si totum. Quasi dicat: Si in Ecclesia omnes essent unius officii, quomodo impleretur necessitas corporis, cujus gubernationi diversis opus est?.