Corinthios i 14:17
Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For thou verily givest thanks well, but the other is not edified.
In Context
Cross References
1 Corinthians 14:6Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina? + 14.6 Nunc autem. Dixi quod major est qui prophetat, quam qui loquitur lingua. In meipso autem videre potestis, quod lingua non prodest, prophetia autem prodest. Nunc autem. Si venero nunc ad vos, quando fideles estis, linguis loquens, quid vobis prodero? quasi dicat nihil, quid ergo tunc lingua proderat, quando infideles eratis? quasi dicat nihil. Aut in revelatione. Ut exponam revelationem. Revelatio est quando per figuras ostenduntur quædam mysteria, ut in Apocalypsi. Aut in scientia. Ut exponam ea quæ ad sciendum pertinent. Ea sunt quæ fidem illuminant, ut de natura Deitatis. Aut in prophetia. Ut exponam Scripturas quæ de futuris agunt. Aut in doctrina. Ut exponam Scripturas quæ mores informant.