Corinthios i 14:19
Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Corinthians 14:21In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus. + 14.21 In lege. Ratio quare non debet quærere linguas est quia in signum sunt infidelibus (quod ipsi jam non sunt) et non ad ædificationem quæ necessaria est jam fidelibus. Aliis linguis. Non de sabbato, et neomeniis, et circumcisione et hujusmodi, sed Novum Testamentum. Vel, non in revelatione, qua indigni sunt, sed in parabolis dicitur eis Evangelium. Et nec sic exaudient. Hoc de his prædixit quos præsciit non credituros, quibus propter peccata non patet vel placet veritas.