1 Corinthians 14:21
In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus. + 14.21 In lege. Ratio quare non debet quærere linguas est quia in signum sunt infidelibus (quod ipsi jam non sunt) et non ad ædificationem quæ necessaria est jam fidelibus. Aliis linguis. Non de sabbato, et neomeniis, et circumcisione et hujusmodi, sed Novum Testamentum. Vel, non in revelatione, qua indigni sunt, sed in parabolis dicitur eis Evangelium. Et nec sic exaudient. Hoc de his prædixit quos præsciit non credituros, quibus propter peccata non patet vel placet veritas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:49Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terræ finibus in similitudinem aquilæ volantis cum impetu, cujus linguam intelligere non possis:
Jeremiah 5:15Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus: gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur. + 5.15 Ignorabis linguam, etc. ID. In Hebræo: Non intelliges quid loquatur. Est enim malorum solatium, si habeas hostes, quos rogare valeas, qui intelligant preces tuas.
Romans 3:19Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: + 3.19 In lege. Lex aliquando appellatur generaliter Vetus Testamentum, ut ibi: Aperuit Dominus discipulis sensum, ut intelligerent de eo quæ scripta erant in lege et prophetis et psalmis Luc. XXIV; Joan. X; Psal. 81.. Nonnunquam psalmi lex vocantur. Sicut Dominus ait: In lege vestra scriptum est. Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes Et alibi: Ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis Joan. XV; Psal. 34.. Ut omne os obstruatur, etiam Judæorum a sua gloria jactantium se pro meritis suis ad fidem venisse; vel ita obstruatur os Judæorum, sicut superius gentilium qui de bona natura se jactabant.