The Bible Software
bible.software1 John1 John 2 › 1 John 2:6

1 John 2:6

Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He that saith he abideth in him ought himself also so to walk, even as he walked.

In Context

5Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus.

7Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis. + 2.7 Non mandatum novum. Eadem charitas mandatum vetus est, quia ab initio commendata. Eadem est novum mandatum, quia tenebris, ejectis desiderium novæ lucis infundit.

Read all of 1 John 2

Cross References

Matthew 11:29Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. + 11.29 Tollite jugum, etc. Jugum Christi, Evangelium est, quod Judæos et gentes in una fide conjungit. Tollite super vos. Id est, in honore habete: non subtus, ut contemnatis. Qui laboratis, difficultate legis, et onerati peccatis, scilicet, reficiam, si jugum tollitis, id est, præcepta mea. Et quid jugo ejus suavius? quid onere levius? probabilem fieri, abstinere a malo, bonum velle, amare omnes, æterna sequi, præsentibus non capi, nolle alii facere quod pati non vis. Discite a me. Docente verbo et exemplo, ut sitis humiles mentibus, mites moribus. Humiles, ut neminem contemnant; mites, ut nullum lædant. Corde, ut idem extra in opere sit et in corde, ne lateat serpens in specie columbæ.

John 15:4Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.

Ephesians 5:2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. + 5.2 In odorem suavitatis. Si Christi mors Deo fuit suavis odor, ergo mortem ejus libenter accepit. Non ergo peccaverunt qui illum crucifixerunt? Sed non est ita, quia injuste justum occiderunt: qui Patris et sua voluntate oblatus est. Sicut et Judas, quid habet nisi peccatum in tradendo Christum? nisi tamen se traderet Christus, non eum traderet Judas. Tradidit Judas Christum, tradidit se Christus. Sed ille agebat negotium suæ venditionis, iste nostræ redemptionis. Ideo ille impie deliquit, hic misericorditer egit.

1 John 1:6Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. + 1.6 Si dixerimus. Hactenus commendatio epistolæ; hic ostendit qualiter charitas sit habenda. Et in tenebris, etc. Persistentes in peccatis, et alios obscurantes non computantur in membris ejus; unde: Quæ conventio Christi ad Belial? quæ societas lucis ad tenebras? II Cor. 6.

1 John 2:28Et nunc, filioli, manete in eo: ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus. + 2.28 Et nunc, filioli., manete. Creora iteratione inculcat, ut mentibus arctius infigat. Manete in eo. Et si quid boni habetis, illi totum et non vobis imputate; mala vobis et diabolo imputate.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 John 2:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 John 2:51 John 21 John 2:7 →