The Bible Software
bible.software1 John1 John 2 › 1 John 2:7

1 John 2:7

Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis. + 2.7 Non mandatum novum. Eadem charitas mandatum vetus est, quia ab initio commendata. Eadem est novum mandatum, quia tenebris, ejectis desiderium novæ lucis infundit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Brethren, I write no new commandment unto you, but an old commandment which ye had from the beginning. The old commandment is the word which ye have heard from the beginning.

In Context

6Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.

8Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet. + 2.8 Quod verum est. Secundum quod promisit per observationem mandatorum Dei ad ipsius cognitionem et dilectionem perveniri. Et in ipso. Christo impletum, quia obedivit Patri usque ad mortem: et ideo glorificatus est. Et in vobis. Quorum quidam jam per hoc cum Deo gloriantur, et vere est novum quia tenebræ jam transierunt. Tenebræ ad veterem hominem pertinent, lux vero ad novum hominem.

Read all of 1 John 2

Cross References

Leviticus 19:18Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. + 19.18 Non quæras ultionem. Id est, ne ulciscendi libidine rapiaris dum arguis, ut lætari vel consolari velis de alieno malo, sed potius consulere illi quem arguis. Unde secundum LXX sequitur: Non irasceris filiis populi tui, etc. Sic enim recte ira definita est, quæ sit ulciscendi libido.

Deuteronomy 6:5Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. + 6.5 Diliges Dominum. AUG., lib. I de Doctrina Christiana, c. 26, 27, 28. Charitas non auferetur, etc., usque ad qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitate magis nobis conjuncti sunt. GREG., lib. VII Moral., cap. 10. Diliges Dominum Deum tuum, etc. Per amorem Dei gignitur amor proximi, etc., usque ad in bonis enim non agnoscitur amicus, et in malis non absconditur inimicus. Triplicis naturæ est anima: ideo jubetur diligere tripliciter. Non vult Deus amorem suum partiri, ut simul diligamus Deum, et aurum, vel uxorem, vel filios. Nemo potest duobus dominis servire Matth. 6., ipse super omnia diligendus, ejus dilectio præponitur.

Matthew 22:37Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. + 22.37 Diliges Dominum Deum tuum. Fictam conscientiam interrogantis Dominus primo responso percutit. Deus tuus unus est. Non assumes nomen Dei tui in vanum. Observa diem sabbati. Hæc tria ad dilectionem Dei pertinent: Cujus cogites unitatem, veritatem, voluntatem. Ex toto corde. Integritas fidei exprimitur. In tota anima, perfecta obedientia, exigitur. In tota mente, perseverantia ostenditur.

Acts 17:19Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes: Possumus scire quæ est hæc nova, quæ a te dicitur, doctrina? + 17.19 Ad Areopagum. RAB. Nomen est curiæ apud Athenas, dictum ab idolo Martis, quod apud eos Arios vocatur.

Galatians 5:13Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. + 5.13 Ne libertatem. Sensus est: Cavete ne audito nomine libertatis, impune vobis peccandum esse arbitremini. Sed per charitatem Spiritus. Non per affectum carnis charitas habenda est, sed per spiritum.

1 John 2:24Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat: si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis. + 2.24 Quod audistis, etc. Si quis dixerit: Ecce hic Christus, ecce illic, ne credideritis, sed hoc quod ab apostolis audistis, tenete. Et vos in Filio et Patre. Ita eritis membra Patris et Filii, ut a memoria et protectione Patris et Filii non excidatis, et hoc debetis appetere, ut sitis in Patre et Filio, quia inde mercedem consequemini.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 John 2:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 John 2:61 John 21 John 2:8 →