1 John 4:2
In hoc cognoscitur Spiritus Dei: omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
John 16:13Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. + 16.13 Omnem veritatem, etc. Promittit quod totum facturus est Spiritus, non quod in hac vita totum compleatur. A semetipso, etc. AUG. Quia non est a seipso, quia solus Pater, etc., usque ad semper scivit, scit et sciet.
1 Timothy 3:16Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. + 3.16 Apparuit angelis. Non in Deo tantum innotescit angelis quod absconditum est, sed et hic apparet eis, cum efficitur atque propalatur; ideo dicitur apparuisse angelis non jam in forma humilitatis sed in potestate; qui ergo prius visus humilis, devicta morte, in majestate apparuit, ut agnoscentes angeli mysterium quod prius latuit, declaratum in carne, genu illi flectentes quasi Deo gratias agant, quia didicerant veritatem. In mundo. Ut perfidia mundi veniam erroris mereri non possit. Sicut Dominus dicit de Judæis: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, etc. Joan. 15..
1 John 4:3et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichristus, de quo audistis quoniam venit, et nunc jam in mundo est. + 4.3 Omnis spiritus, etc. Multi hæretici, qui unitatem Ecclesiæ separare pravo dogmate volebant, hunc versiculum ex epistola raserunt, ne per eum erroris convincerentur. Solvit. Qui Deum ab homine distinguit, qui membra a Deo dividit, qui verba Dei male interpretatur, qui a Deo male vivendo recedit, hic solvit Jesum.