1 John 4:1
Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum. + 4.1 Quoniam multi. Multi hæretici, multi schismatici confitentur Jesum in carne venisse, sed factis negant, non habendo charitatem. Charitate Verbum caro factum est; qui non habet charitatem, negat eum venisse in carne, et hic convincitur spiritum ex Deo non habere. Spiritus Dei non sono linguæ, sed amando et faciendo dicit Jesum in carne venisse. Jesus venit ut colligat, hæreticus spargit: hic non habet spiritum Dei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 14:15[Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
Jeremiah 29:8Hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Non vos seducant prophetæ vestri qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra quæ vos somniatis: + 29.8 Non vos seducant. ID. Falsos prophetas, etc., usque ad qui idem erat regni Sedeciæ.
Matthew 24:4Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat: + 24.4 Videte. Cum hæc fient, ne putemus instare diem Domini, cujus signum perspicue ponitur in sequentibus. Præmunit ne turbentur vel deficiant per deceptionem, ut per Simonem Magum, vel per tribulationem et persecutionem, ut per Neronem. Nota hæc venientia ante excidium Jerusalem similia sunt et eadem fere cum his quæ fient in consummatione sæculi, et loquitur ita de uno quasi de alio.
Mark 13:21Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. + 13.21 Et tunc si quis. BED. Quidam hoc ad captivitatem Judaicam referunt, quando multi Christos se esse dicentes, populum post se deceptum trahebant. Sed ibi nullus erat fidelis, quem Deus exhortaretur, ne perversos magistros sequeretur. Omnes et obsidentes et obsessi alieni a Christo obdurabant, unde melius de hæreticis accipiendum, qui contra Ecclesiam venientes, se Christos esse mentiuntur: quorum primus Simon Magus; extremus Antichristus.
Luke 21:8Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos. + 21.8 Multi enim. Imminente Hierosolymorum excidio, multi fuere principes qui se Christos esse, et tempus libertatis appropinquare dicerent. Temporibus quoque apostolorum hæresiarchæ multi prodierunt, qui inter cæteras falsitates diem Domini instare prædicabant, quos et Apostolus redarguit.
Acts 20:29Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.