The Bible Software
bible.software1 John1 John 5 › 1 John 5:16

1 John 5:16

Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis. + 5.16 Qui scit fratrem. BEDA. Loquitur de quotidianis et levibus peccatis, etc., usque ad et ad illorum examen castiga te. Est peccatum ad mortem. Hoc peccatum separat a Deo, sicut mors separat animam a corpore.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If any man see his brother sin a sin which is not unto death, he shall ask, and he shall give him life for them that sin not unto death. There is a sin unto death: I do not say that he shall pray for it.

In Context

15Et scimus quia audit nos quidquid petierimus: scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo. + 5.15 Scimus quoniam, etc. Quia scimus quod habemus ab eo petitiones quas petimus, nihil petamus quod ei sit adversum, nihil nisi quod nos docuit, quod nobis inspiravit, petamus: et si in aliquo erramus, statim corrigimur.

17Omnis iniquitas, peccatum est: et est peccatum ad mortem. + 5.17 Omnis iniquitas peccatum. Quasi: Vere orandum est pro peccantibus non ad mortem, quia multis peccatis occupantur omnes, et nemo potest esse sine peccato, quia omnis iniquitas est peccatum. Sed supra alia est peccatum ad mortem, quod non humana fragilitate committitur, et ideo oratione justorum non purgatur: quoniam cui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

Read all of 1 John 5

Cross References

Genesis 20:17Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt: + 20.17 Orante autem. Orante Filio Patrem, sanatur infecunditas mundanorum, et principum, et subditorum populorum.

Exodus 32:31Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam, + 32.31 Aut dimitte eis, etc. AUG., quæst. 147 in Exod. Securus quidem hoc dicit, etc., usque ad ut pro eis illa verba Deo funderet.

Numbers 12:13Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens: Deus, obsecro, sana eam.

Numbers 15:30Anima vero, quæ per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo: + 15.30 Anima vero, etc. AUG., quæst. 25 in Num. Alia littera: Anima quæcunque peccaverit, etc., usque ad unde nunc longum est disputare. ISID., in Num., tom. 5. Calumniantur impii quod tam atrociter jussu Dei ab omni populo trucidatur, qui ligna collegit in sabbato, etc., usque ad quia a spiritualibus judicatur.

Deuteronomy 9:18Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra quæ gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis:

2 Chronicles 30:18Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon, quæ sanctificata non fuerat, comedit Phase non juxta quod scriptum est: et oravit pro eis Ezechias, dicens: Dominus bonus propitiabitur

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 John 5:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 John 5:151 John 51 John 5:17 →