The Bible Software
bible.software › Iohannis i › Iohannis i 5 › Iohannis i 5:15

Iohannis i 5:15

Et scimus quia audit nos quidquid petierimus: scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo. + 5.15 Scimus quoniam, etc. Quia scimus quod habemus ab eo petitiones quas petimus, nihil petamus quod ei sit adversum, nihil nisi quod nos docuit, quod nobis inspiravit, petamus: et si in aliquo erramus, statim corrigimur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And if we know that he hear us, whatsoever we ask, we know that we have the petitions that we desired of him.

In Context

14Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos. + 5.14 Et hæc est fiducia. Multipliciter eadem quæ supra promiserat inculcat, ut nos ad orandum vivacius excitet. Secundum voluntatem ejus. Qua vult ut quod velit rogemus, vel quales nos esse desiderat ad rogandum veniamus. Si volumus nostram salutem et proximorum non discordamus a voluntate Dei. Si voluntas nostra per ignorantiam a voluntate Dei recedit, bona voluntas Dei nostram stultam corrigit, ut apostolo Paulo contigit.

16Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis. + 5.16 Qui scit fratrem. BEDA. Loquitur de quotidianis et levibus peccatis, etc., usque ad et ad illorum examen castiga te. Est peccatum ad mortem. Hoc peccatum separat a Deo, sicut mors separat animam a corpore.

Read all of Iohannis i 5

Cross References

Proverbs 15:29Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet.

Mark 11:24Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.

1 John 5:18Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. + 5.18 Omnis qui natus est, etc. Qui natus est ex Deo non peccat ad mortem: qui non est natus, peccat; sed nos sumus de illis qui nati sunt ex Deo: ideo non peccabimus, non tangemur ab hoste, sed mundi amatores sunt subjecti maligno hosti. Non peccat. David graviter peccavit, sed quia ex Deo natus ad societatem filiorum Dei pertinebat, non peccavit, ad mortem, sed veniam pœnitendo meruit. Sed generatio Dei, etc. Qui in generatione Dei perseverant, peccare non possunt, neque a maligno contingi. Quomodo dies et nox misceri nequeunt, sic justitia et iniquitas malignus et generatio Dei. Tangit ergo aliquos malignus lædens et affligens, sed non ad malum eorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Iohannis i 5:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iohannis i 5:14Iohannis i 5Iohannis i 5:16 →