I Regum 1:18
Et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And now, behold, Adonijah reigneth; and now, my lord the king, thou knowest it not:
In Context
Cross References
1 Kings 1:5Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens: Ego regnabo. Fecitque sibi currus et equites, et quinquaginta viros qui currerent ante eum. + 1.5 Adonias autem. Judaicum populum significat, qui major filius esse videtur, quia prior legem suscepit, et gentilem populum, qui per gratiam Dei posterior vocatus est, spernens, se solum cum Domino regnare putavit. Adonias enim dominator dominus interpretatur. Sed Ecclesiæ populus cum vero Salomone, id est pacifico nostro, cujus ipse corpus est, per divinam ordinationem in regnum substituitur, de quo merito perfidiæ major filius, id est prior populus, præcipitatur.
1 Kings 1:24dixit Nathan: Domine mi rex, tu dixisti: Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum?
Acts 3:17Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. + 3.17 Per ignorantiam. Duo cooperata sunt: ignorantia vestra, et præscientia Dei.