The Bible Software
bible.softwareActuum ApostolorumActuum Apostolorum 3 › Actuum Apostolorum 3:17

Actuum Apostolorum 3:17

Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. + 3.17 Per ignorantiam. Duo cooperata sunt: ignorantia vestra, et præscientia Dei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And now, brethren, I wot that through ignorance ye did it, as did also your rulers.

In Context

16Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. + 3.16 Integram sanitatem. In duobus quæ prædicta sunt.

18Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. + 3.18 Per os omnium, etc. Ideo necesse erat impleri, quia non unus, sed omnes prophetaverant.

Read all of Actuum Apostolorum 3

Cross References

Genesis 21:26Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie.

Genesis 44:15Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? + 44.15 An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? AUG. Quæst. in Gen., tom. 3 Quid hoc sibi velit quæri solet. An quia non serio sedjoco dictum est, etc., usque ad cognito fratre, quem a se perditum existimabant.

Numbers 15:24oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificum ejus ac liba, ut cæremoniæ postulant, hircumque pro peccato: + 15.24 Vitulum offeret. RAB. Filii Isræl vitulum de armento offerunt in holocaustum, etc., usque ad exauditus est pro sua reverentia.

Luke 23:34Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. + 23.34 Jesus autem, etc. Quia Lucas Christi sacerdotium scribere disposuit, recte Dominus apud Deum pro persecutoribus jure sacerdotis intercedit, et latroni confitenti paradisum pandit, nec frustra orat, sed pro eis qui post passionem ejus crediderunt, impetrat. Non pro eis orat, qui per invidiam et superbiam Filium Dei intellexerunt, negant et crucifigunt, sed pro eis qui zelam Dei habentes, sed non secundum scientiam, nescierunt quid fecerunt. Dividentes. De his Joannes latius. Quadripartita vestis significat Ecclesiam toto orbe, quæ quatuor partibus constat, diffusam, omnibus partibus æqualiter, id est, concorditer distributam. Tunica sortita, omnium partium significat unitatem, quæ charitatis vinculo continetur. Sortes. In sorte Dei gratia commendata est. Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit, et cum sors mittitur, non personæ cujusquam vel meritis, sed occulto Dei judicio creditur.

John 7:52Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit. + 7.52 Et tu Galilæus es, etc. Et reversi sunt, etc. Galilæus dicebatur Jesus, quoniam de Nazareth erant parentes ejus.

Acts 7:40dicentes ad Aaron: Fac nobis deos qui præcedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei. + 7.40 Ad Aaron. ID. Quasi ad principem. Quasi ignari Divinitatis loquuntur. Deus enim verus non est factus, sed omnia fecit, nec creatura est, sed Creator omnium. Fac nobis deos. ID. Deos dicunt, propter duas columnas, etc., usque ad columna ignis in nocte populum præcedebat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Actuum Apostolorum 3:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Actuum Apostolorum 3:16Actuum Apostolorum 3Actuum Apostolorum 3:18 →