The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 1 › I Regum 1:29

I Regum 1:29

juravit rex, et ait: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the king sware, and said, As the LORD liveth, that hath redeemed my soul out of all distress,

In Context

28Et respondit rex David, dicens: Vocate ad me Bethsabee. Quæ cum fuisset ingressa coram rege, et stetisset ante eum,

30quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israël, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit super solium meum pro me: sic faciam hodie.

Read all of I Regum 1

Cross References

Judges 8:19Quibus ille respondit: Fratres mei fuerunt, filii matris meæ. Vivit Dominus, quia si servassetis eos, non vos occiderem.

1 Samuel 14:45Dixitque populus ad Saul: Ergone Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israël? hoc nefas est: vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite ejus in terram, quia cum Deo operatus est hodie. Liberavit ergo populus Jonathan, ut non moreretur. + 14.45 Qui fecit. Multum prosunt transacta bona. Nisi enim Jonathan præterita bona juvissent, imminentia mala non evasisset. Non enim injustus Deus ut obliviscatur bonorum.

1 Samuel 20:21Mittam quoque et puerum, dicens ei: Vade, et affer mihi sagittas.

2 Samuel 12:5Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis, dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc.

1 Kings 17:1Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. + 17.1 Et dixit. RAB. Elias interpretatur Deus meus Dominus, vel Deus meus, sive Deus fortis, et significat Christum. Thesbites captivans seu convertens interpretatur: et de Domino est scriptum: Converte, Domine, captivitatem nostram. Sicut Melchisedech, ita Eliæ origo taceatur, cum subito ejus nomen introducitur, et hoc in Salvatoris præfiguratione. In cujus conspectu. ID. In conspectu Domini stat justus modo, stabit et in futuro, modo, ut conditoris potentiam ad sensum reducat, et sic fideliter vivat, in futuro, ut veraciter vitæ coronam accipiat.

2 Kings 4:30Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 1:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 1:28I Regum 1I Regum 1:30 →