I Regum 1:47
Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, dicentes: Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronus ejus super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
46Sed et Salomon sedet super solium regni.
Cross References
Genesis 47:31Et ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israël Deum, conversus ad lectuli caput. + 47.31 Quo jurante. AUG., ubi supra. Quod habent Latini codices, Adoravit super caput virgæ ejus, nonnulli emendatius habent: Adoravit super caput virgæ suæ, vel in capite virgæ suæ, vel in cacumine, vel super cacumen virgæ suæ. Et ideo merito quæritur quid sit quod dictum est, etc., usque ad ubi figura rei futuræ præsignabatur. HIERON. Et adoravit Isræl contra summitatem virgæ ejus. Hoc etiam in loco quidam frustra simulant adorasse Jacob summitatem sceptri Joseph: quod scilicet honorans filium potestatem illius adoraverit, cum in Hebræo multo aliter legatur: Et adoravit Isræl ad caput lectuli; quia postquam juravit ei filius, securus de petitione, adoravit Deum conversus ad caput lectuli. Sanctus enim vir et Deo deditus senectute oppressus, sic habebat lectulum positum, ut ipse jacentis habitus absque ulla difficultate ad orationem esset paratus.
2 Samuel 8:10et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret: eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa ærea:
1 Kings 1:37Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David.
Psalms 20:1In finem. Psalmus David. + 20.1 In finem. Tertius psalmus de duabus naturis in Christo, cœlestem regem describit, ut auditu credat mundus, quem visum contemnit Judæus. Demonstrativam facit orationem in laudem Dei. 1
Hebrews 11:21Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgæ ejus. + 11.21 Adoravit fastigium, etc. Forte tulerat a filio virgam, quando ei fidem filius jurabat et dum eum teneret, post verba jurantis, mox adoravit Deum. Non enim padebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi figura magnæ rei futuræ præsignabatur, et regni Christi futuri in gentibus.