bible.software › Hebrews › Hebrews 11 › Hebrews 11:21
Hebrews 11:21
Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgæ ejus. + 11.21 Adoravit fastigium, etc. Forte tulerat a filio virgam, quando ei fidem filius jurabat et dum eum teneret, post verba jurantis, mox adoravit Deum. Non enim padebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi figura magnæ rei futuræ præsignabatur, et regni Christi futuri in gentibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
By faith Jacob, when he was a dying, blessed both the sons of Joseph; and worshipped, leaning upon the top of his staff.
In Context
20Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau. + 11.20 Isaac. Fidem hic habuit, non solum quod benedictus esset melior, sed etiam credidit quod Christianus populus supplantaret benedictionem Judæis factam et promissam.
22Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit. + 11.22 De ossibus suis mandavit. Adjurans filios Isræl, ut asportarent ea in terram promissionis, et reconderent ea in sepulcro patrum suorum, scilicet in spelunca duplici, in qua sepulti sunt Abraham, et Isaac, et Jacob, et cæteri et patres, ubi et Adam et Eva quiescebant. Quod ideo voluerunt, quia in ea terra præviderunt nasciturum Christum, ut cum eo resurgerent.
Read all of Hebrews 11
Cross References
Genesis 48:5Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. + 48.5 Duo igitur filii qui nati, etc. HIERON., Quæst in Gen. Patet quod septuaginta animæ ingressæ sunt in Ægyptum, etc., usque ad sed in tribus Ephraim et Manasse quasi appendices miscebuntur.
This Verse In Other Editions
Study Hebrews 11:21