1 Kings 10:21
Sed et omnia vasa quibus potabat rex Salomon, erant aurea: et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo: non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis, + 10.21 Sed et omnia vasa, etc. Omnia vasa quæ Pacifici nostri ministerio funguntur aurea sunt, quia omnes animæ sanctorum quæ sunt vasa Dei, ut divinæ voluntati serviant, splendore sapientiæ et dilectionis nitentes continent potum vitæ, et fit in eis fons aquæ salientis in vitam æternam Joan. 4.. Nec alicujus, etc. RAB. Quia, secundum Apostolum, Non est in sermone verbum Dei, sed in virtute et prædicatione Evangelii I Cor. 1.. Non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis consistit, sed in ostensione spiritus et virtutis, ut fides nostra non in sapientia hominum, sed in virtute Dei sit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 17:17Non habebit uxores plurimas, quæ alliciant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera. + 17.17 Non habebit, etc. AUG., quæst. 27. Manifestum est Salomonem hoc præceptum transisse, etc., usque ad perveniat ad alienigenas. Neque argenti. Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra Matth. 6..
1 Kings 10:17Et trecentas peltas ex auro probato: trecentæ minæ auri unam peltam vestiebant: posuitque eas rex in domo saltus Libani. + 10.17 Saltus Libani. Sylva Libani Ecclesiam gentium significat, quæ de fastu superbiæ abscissa in fabrica domus Dei aptatur. Unde: Invenimus eam in campis sylvæ.
Esther 1:7Bibebant autem qui invitati erant aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et præcipuum ponebatur. + 1.7 Vinum. Secundum illud: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris Rom. 5., etc. Alii datur sermo scientiæ, alii sapientiæ, alii fides, alii gratia sanitatum. Nolentes cogeret ad bibendum, etc. Nemo cogitur spirituale donum accipere: filios vult Deus, non servos: voluntatem vult, non necessitatem, secundum illud: Qui potest capere capiat Matth. 19.. Item. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata Ibid.. Et: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes Ibid., etc.