I Regum 10:26
Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Jerusalem. + 10.26 Congregavitque Salomon, etc. ID. De his Josephus prosequitur. Exornabantur ascensores eorum, primum decora juventute florentes, habentes magnam proceritatem, diffundentes in equorum sessione comam, purpura circumamicti, qui armati existentes circa regem arcusque ferentes equitabant ante eum, quando ad locum aliquem debebat exire.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 17:16Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Ægyptum, equitatus numero sublevatus, præsertim cum Dominus præceperit vobis ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini.
1 Kings 5:6Præcipe igitur ut præcidant mihi servi tui cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis: mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque petieris: scis enim quomodo non est in populo meo vir qui noverit ligna cædere sicut Sidonii. + 5.6 Præcipe igitur ut præcidant mihi, etc. RAB. Servi Hiram præcidentes cedros Salomoni de Libano, etc., usque ad melius gentilium errores noverant, et ideo artificiosius expugnabant. Scis enim quomodo non est in populo meo vir qui noverit ligna, etc. BEDA, ut supra. Dicendum est prius de operariis templi, qui vel unde fuerunt, et de ipsa materia, etc., usque ad triticum, scilicet, verbi Dei, oleum charitatis, unctionis et Spiritus sancti illuminationis.
2 Chronicles 1:14Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et fecit eos esse in urbibus quadrigarum, et cum rege in Jerusalem.
Isaiah 2:7Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus. + 2.7 Repleta est terra. ID. Et Romanorum et Judæorum avaritia suggillatur; Græcæ enim et Latinæ testantur historiæ nihil utraque gente avarius esse: inter idola, avaritia condemnatur.