2 Chronicles 1:14
Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et fecit eos esse in urbibus quadrigarum, et cum rege in Jerusalem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 4:26Et habebat Salomon quadraginta millia præsepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium. + 4.26 Quadraginta, etc. Per quadraginta tempora priscæ legis designantur, quam Moses accepturus jejunavit quadraginta diebus, et populus qui ea instruebatur, quadraginta annis in deserto fuit. Et duodecim. Hic numerus præsens tempus significat, in quo apostolica doctrina Novi Testamenti populum nutrit.
1 Kings 9:19Et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro, munivit, et civitates curruum et civitates equitum, et quodcumque ei placuit ut ædificaret in Jerusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis suæ.
1 Kings 10:26Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Jerusalem. + 10.26 Congregavitque Salomon, etc. ID. De his Josephus prosequitur. Exornabantur ascensores eorum, primum decora juventute florentes, habentes magnam proceritatem, diffundentes in equorum sessione comam, purpura circumamicti, qui armati existentes circa regem arcusque ferentes equitabant ante eum, quando ad locum aliquem debebat exire.
2 Chronicles 9:25Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum equitumque duodecim millia: constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Jerusalem. + 9.25 Quadraginta. Quadragenarius priscæ legis tempora significat. Moses enim legem accepturus quadraginta diebus jejunavit, et populus per eum instructus quadraginta annis eremum circumivit. Senarius vero præsens tempus significat, in quo apostolica doctrina Novi Testamenti populum nutrit. Bene ergo per quadragenarium numerantur equi Salomonis in stabulis collocati, quia per duritiam legis veteris, cœrcita est insolentia prioris populi. Duodenarius vero præsens tempus significat, in quo apostolica auctoritas populum gentium nutrit Novi Testamenti doctrina. In Jerusalem. Visione pacis. Distantia locorum discretionem ostendit affectuum. Qui enim sunt in urbibus quadrigarum, illos significant qui diversis ecclesiæ disciplinis per spirituales magistros erudiuntur. Alii vero jam eruditi, usui regis cœlestis aptati præsentiam ejus habere merentur. Unde: Currus Dei decem millibus, etc. Psal. 76. Et alibi: Ascendens super equos tuos, et equitatus tuus sanitas Rabac. 3.. Philisthinorum. Dupliciter cadentium. Philitshiim enim interpretatur ruina duplex. Hoc fit cum per absolutionem peccatorum ab inchoatione sui in Jordane baptismatis usque ab conversionem omnium gentium ad fidem Christi redundat gratia potestatis, ut ubi defluxus fuit carnalium desideriorum, ibi stabiliatur germen virtutum; et ubi idololatria et conversatio flagitiosa populorum fuit duplex ruina, ibi per confessionem rectæ fidei et cultum pietatis ad cœleste regnum surgat vita fidelium. Pertingit enim potestas ejus usque ad terminos Ægypti, id est tenebrosas mentes infidelium, quas complet lumine fidei; unde: Coram illo procident Æthiopes, etc.