I Regum 11:12
Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum: de manu filii tui scindam illud,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 19:29Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat. + 19.29 Cum enim subverteret, etc. Innuit Scriptura magis meritis Abrahæ Deum liberasse Lot, ut intelligamus justum esse dictum, quodammodo, maxime quia colebat unum verumque Deum, et comparatione Sodomorum, inter quos vivens ad simile scelus flecti non potuit. Recordatus est Abrahæ. Patet meritis Abrahæ Lot fuisse liberatum, quem Scriptura appellat justum. Et sciendum quia justus erat, non sicut Abraham, sed comparatione Sodomitarum.
1 Samuel 9:4et per terram Salisa, et non invenissent, transierunt etiam per terram Salim, et non erant: sed et per terram Jemini, et minime repererunt.
1 Kings 11:34Nec auferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitæ suæ, propter David servum meum quem elegi, qui custodivit mandata mea et præcepta mea.
2 Kings 8:19Noluit autem Dominus disperdere Judam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis ejus cunctis diebus.
2 Kings 20:19Dixit Ezechias ad Isaiam: Bonus sermo Domini quem locutus es: sit pax et veritas in diebus meis.