The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 19 › Genesis 19:29

Genesis 19:29

Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat. + 19.29 Cum enim subverteret, etc. Innuit Scriptura magis meritis Abrahæ Deum liberasse Lot, ut intelligamus justum esse dictum, quodammodo, maxime quia colebat unum verumque Deum, et comparatione Sodomorum, inter quos vivens ad simile scelus flecti non potuit. Recordatus est Abrahæ. Patet meritis Abrahæ Lot fuisse liberatum, quem Scriptura appellat justum. Et sciendum quia justus erat, non sicut Abraham, sed comparatione Sodomitarum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass, when God destroyed the cities of the plain, that God remembered Abraham, and sent Lot out of the midst of the overthrow, when he overthrew the cities in the which Lot dwelt.

In Context

28intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.

30Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ ejus cum eo. + 19.30 Ascenditque, etc. Sic conjugati de humilitate activæ vitæ aliquando ascendunt ad altitudinem contemplativæ. Ascenditque Lot de Segor, etc. HIER. in Q. Hebr., tom. 3 Quæritur cur cum primum montis fugæ Segor prætulerit, etc., usque ad ambigere non debuit.

Read all of Genesis 19

Cross References

Genesis 8:1Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ. + 8.1 Recordatus est autem Deus Nœ, etc. Adduxit spiritum super terram, etc. ALCUIN., quæst. in Gen. De illo spiritu intelligi potest de quo dictum est, Spiritus Dei ferebatur super aquas: tunc ferebatur, ut, congregatis in suum locum, terra appareat: nunc adducitur, ut, ablatis aquis diluvii, faciem terræ revelaret. Potest per spiritum ventus intelligi, juxta illud psalmi CVI: Et stetit spiritus procellæ, cujus scilicet flatibus aqua recederet.

Genesis 18:23Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio?

Deuteronomy 9:5Neque enim propter justitias tuas, et æquitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum: sed quia illæ egerunt impie, introëunte te deletæ sunt: et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob. + 9.5 Neque enim, etc. AUG., quæst. 14. Isti sunt qui non meruerunt perire in deserto, etc., usque ad ubi illi exacerbaverunt Dominum, qui merito suo in terram promissionis introducti non sunt.

Nehemiah 13:22Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati: et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum. + 13.22 Dixi quoque Levitis ut mundarentur, etc. ID., ibid. Mundari eos a quotidiano operis exercitio necesse est, etc., usque ad oportet ut prius mentem suam et actus purificent ab omni errorum labe.

Psalms 25:7ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua. + 25.7 Vocem laudis Spiritus sancti, qui docet laudare te. 1

Psalms 105:42Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum; 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 19:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 19:28Genesis 19Genesis 19:30 →