1 Kings 13:21
Et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Juda, dicens: Hæc dicit Dominus: Quia non obediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod præcepit tibi Dominus Deus tuus, + 13.21 Hæc dicit Dominus. ID. Bene autem ore ejus sententiam mortis accepit, cujus reductione a vitæ præceptis deviavit, ut inde pœnam veraciter sumeret, unde culpam negligenter admisisset.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum.
Cross References
Leviticus 10:3Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron.
Numbers 20:24Pergat, inquit, Aaron ad populos suos: non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israël, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis.
1 Samuel 13:13Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui quæ præcepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum: + 13.13 Stulte egisti, nec. ID. Videtur quibusdam Saul inculpabiliter sacrificasse, etc., usque ad et ideo merito culpatur et stultitiæ arguitur. Quod si non fecisses. EUCH. in lib. Reg. ex Aug. Non sic accipiendum est quasi Dominus Saulem in æternum paraverit regnaturum, et hoc noluerit servare peccanti: sciebat enim peccaturum. Sed præparaverat regnum ejus, in quo esset figura regni æterni, unde addidit: Et nunc regnum tuum non stabit tibi. Stetit ergo et stabit quod in illo significatum est; sed non huic stabit, quia non fuerat regnaturus in æternum; nec progenies ejus; ut saltem per posteros, alter alteri succedentes, videretur impleri quod dictum est in æternum.
1 Samuel 15:22Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? melior est enim obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. + 15.22 Melior est, etc. RAB. in lib. Reg. Quia per victimas aliena caro, etc., usque ad Paulus autem audacter dicit: Ego non solum ligari in Jerusalem, sed etiam mori paratus sum Act. 21..
2 Samuel 12:9Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo? Uriam Hethæum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon.
1 Kings 13:17quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini, dicens: Non comedes panem, et non bibes aquam ibi, nec reverteris per viam qua ieris.