I Regum 16:12
Delevitque Zambri omnem domum Baasa, juxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Jehu prophetæ,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 16:1Factus est autem sermo Domini ad Jehu filium Hanani contra Baasa, dicens: + 16.1 Factus est autem sermo, etc. Mentio hujus prophetæ in nullo alio loco fit, sed subito introducitur sicut alii, unde Abdias dicitur pavisse in speluncis centum prophetas. Et Elias ait: Prophetas tuos occiderunt. Et filii prophetarum leguntur occurrisse Elisæo, quorum alia nulla fit mentio, nulla specialis nominatio.
1 Kings 16:7Cum autem in manu Jehu filii Hanani prophetæ verbum Domini factum esset contra Baasa, et contra domum ejus, et contra omne malum quod fecerat coram Domino, ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Jeroboam: ob hanc causam occidit eum, hoc est, Jehu filium Hanani prophetam.
2 Kings 14:25Ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quæ est in Opher. + 14.25 Ipse restituit terminos Isræl, etc. De Jeroboam dicit: Ipse restituit terminos Isræl, ab introitu Emath usque ad mare solitudinis. Emath, quæ nunc Epiphania dicitur, septentrionalis erat terminus Isræl. Mare autem solitudinis, mare Mortuum est, quod in latitudine per stadia quingenta octuaginta usque ad Zoaros Arabiæ, in longitudine centum quinquaginta, usque ad vicinia Sodomorum progreditur. Igitur Jeroboam castrametatus contra Syros, omnem eorum provinciam sicut Jonas prophetaverat devastavit. Quæ est in, etc. Hepher turris erat non longe a templo, enormis magnitudinis et altitudinis: unde Hepher dicitur, id est tenebrarum, sive nubea: eo quod usque ad nubes caput erigat, quæ in Zacharia turris nebulosa vocatur.
Proverbs 26:6Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuntium stultum. + 26.6 Claudus pedibus. Potest sapiens stultum mittere nesciens, nec tamen sapientiæ suæ gloriam perdit: quia de ignoto, bonum quod audierat, credit. Sed et qui hæreticum sciens mittit ad prædicandum, claudus est pedibus: Et iniquitatem bibens; quia et operis boni foris incessum amisit, et interiora sui sensus haustu stultitiæ debriat.