I Regum 16:26
Ambulavitque in omni via Jeroboam filii Nabat, et in peccatis ejus quibus peccare fecerat Israël, ut irritaret Dominum Deum Israël in vanitatibus suis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 12:26Dixitque Jeroboam in corde suo: Nunc revertetur regnum ad domum David,
1 Kings 16:2Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui te ducem super populum meum Israël, tu autem ambulasti in via Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Israël, ut me irritares in peccatis eorum:
1 Kings 16:13propter universa peccata Baasa, et peccata Ela filii ejus, qui peccaverunt, et peccare fecerunt Israël, provocantes Dominum Deum Israël in vanitatibus suis.
Psalms 31:6Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. + 31.6 Pro hac orabit. ID. Diapsalma. pœnitudinem commendans, omnibus sanctis dicit communem; quam variæ sectæ respuunt, contra quas ad Deum refugit. AUG. Pro hac. Inde orat omnis sanctus, quia dimisisti, aliter non esset sanctus. Tempore, etc. Tempus est gratiæ, lex premens, convincens reos, cœgit clamare, gratia sanat. Verumtamen in diluvio, etc. AUG. Licet sanctus oret, etc., usque ad sanctus orabit, dicens: Tu es refugium. Ad eum. Deum, mutat enim personam ut sæpe. Non appropiant qui dicunt fatum facit peccare, vel fortuna, quæ omnia regit, vel gens tenebrarum, quæ Deo rebellat. 1
Jeremiah 10:3quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia: + 10.3 Lignum. ID. Quod de idolis diximus, etc., usque ad propria est et eorum qui ignorant Deum.
Jeremiah 14:22Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant? aut cæli possunt dare imbres? nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus? tu enim fecisti omnia hæc.] + 14.22 Nunquid sunt in sculptilibus, etc. HIER. Post multos variosque sermones redit ad titulum prophetiæ, etc., usque ad tu solus es qui populum tuum potes instruere, et divisiones gratiarum exspectantibus te.